N
o s L e o p o l d u s
Dei Gratia
electus Romanorum imperator semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Galitiae, Lodomeriae,
Cumaniae, Bulgariaeque etc.
Rex. Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Marchio Moraviae, dux Lucemburgae, ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Thekae, princeps Sveviae, comes Habspurgi, Tirolis, Ferreti, Kyburgi, et Goritiae, Landtgravius Alsatiae, Marchio Sacri Romani
imperii supra Anasum Burgoviae, ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus Marchiae Sclavonicae, portus Naonis et Salinarum etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem nostrae propterea factam Maiestati,
tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri Nobilis Stephani
Fejér, alias Bichkei, quae ipse sacrae
primum regni nostri Hungariae coronae et deinde Maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit, ac imposterum
quoque; se exhibere et impendere velle pollicetur. Cum igitur ob id, tum
vero ex gratia
et munificentia nostra regia, qua quosque de Nobis et Republica Christiana benemeritos, virtutisque colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi, eisque certa virtutum
suarum monimenta, quae ad maiora quaequae praestanda, eos incitare possent,
decernere cosuevimus. Eundem itaque Stephanum Fejér, alias Bichkei ac
per ipsum fratres ejusdem germanos Gregorium, Joannem, Georgium et Michaelem similier Fejér, nec non
Petrum Horváth
aliter Csötörtökj ,
ac Stephanum Santa Érsekujvariensis,
alterum item Stephanum Csaba, de Farnad,
de Regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali eximentes, in coetum
et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungariae et partium ei subjectarum
nobilium duximus cooptandum, annumerandos et adscribendos. Annuentes et ex certa nostra
scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo
imposterum futuris et perpetuis semper temporibus, omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus ceteri, veri, antiqui et indubitati fati regni nostri Hungariae et partium ei subjectarum
nobiles, hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi,
utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere
possint ac valeant haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem
nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium, veraeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma
seu nobilitatis insignia. Scutum
videlicet militare erectum coelestini coloris, fundum ejus viridi latepatenti
campo, super quo integer leo naturaliter effigiatus, divaricatis posterioribus oblique sursum stare, ore
patulo, ac lingua rubicunda exerta, caudaque bifurcata, ad dorsum elevata, anteriorum vero pedum sinistro
ad rapiendum protenso, dextro autem planum
gladium cum affixo Turcico capite sursum protendere, gradientique similis dextrorsum tendere visitur. Scuto incumbentem galeam militare craticulatam sive apertam regio diademate,
ex eoque brachium
humanum rubra manica indutum ac in vola
evaginatam frameam fortiter tenens proferente ornatam. A summitate vero sive cono galea
lacinys seu lemniscis hinc flavis et coelestinis illinc autem candidis
et rubris in scuti extremitates sese diffundentibus, scutumque ipsum decenter exornantibus quemadmodum haec omnia in principio
seu capite praesentium litterarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus
depicta esse conspiciuntur.Eidem
Stephanus Fejér alias Bichkei ac per ipsum superius
nominatim specificatis personis, ipsarumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, gratiose danda duximus et conferenda. Decernentes et ex certa nostra
scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo
imposterum futuris et perpetuis semper temporibus, eadem arma seu nobilitatis
insignia more aliorum Regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum
nobilium, sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel
natura vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus,
pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis, aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis,
militaribus et nobilitaribus,
necnon sigillis, velis, cortinis, auleis, annulis, vexillis, clipeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae vetustae ac sincerae nobilitatis
titulo,quo eos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari,
haberique et reputari volumus et mandamus
ferre, gestare, illisque in aevum
uti, frui et gaudere possint ac valeant haeredes
et posteritates ipsorum
utriusque sexus universae valeant atque possint. Immo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei
memoriam firmitatemque perpetuam
praesentes litteras nostras privilegiales secreto sigillo nostro, quo út Rex Hungariae utimur
impen denti communitas. Eidem Stephanus Fejér alias Bichkej , ac per eum superius nominatis
personis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, iam natis et deinceps nascituris, gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis syncere dilecti
Reverendissimiin Christo Patre Domini Georgy Szelepcheny Archiepiscopi Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis locique ac Comitatus ejusdem
sopremi et perpetui Comitis Primatis Ung. Ac Legati Nati, summi
et Secretary, Cancellary ac Consiliary nostri
intimi,, in civitate nostra Vienna Austriae , die Septima Mensis Augusti,
Anno Domini Millesimo Sexcentesimo
Sexagesimo Sexto , regnorum nostrorum Romani nono, Hungariae et reliquorum
undecimo , Bohemiae vero anno decimo Reverendissimis ac venerabilibus in Christo Patre domino
praenotato Georgio Szelepcheny dictae Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis Archiepiscopis, sede Archiepispatus Colocensis et Bachiensis Ecclesiarum canonice unitarum vacansis , Thomas Palffy , ab Erdeöd , electo Agriensis Petro Petretich Zagrabiensis Episcopatu Nitriensis vacansis Georgio Bartony Varadiensis, Francisco Tolnay electo
Transilvaniensis, Georgio Szelepcheny electo Jauriensis, Stephano Senniey de kys Sennye electoWesprimiensis, Fransisco Szegedy electo Vacziensis Hyacinto Marripodary electo Chianadiensis fratre Joanne Sali
electo Zuringi ecclesiensis, epispatus Sirmiensis vacansis , Francisco Gorup eclecto Novensis, Joanne Smolinovich, eclecto Segniensis, et Modusiensis Epispatus Tininiensis vacansis M. B. electo Bosniensis, et Berdoczy electo Rosonensis ecclesiarum episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus.
Item spectabilibus et magnificis, Comite Francisco Vesseleny de
Hadad , dicti Regni nostri Hungariae Palatino, Comite altero Francisco de Nádasd
, Iudice Curiae nostrae Regiae Comite Petro a Zrinio attactorum Regnorum nostrorum Dalmatiae Croatiae et Slavoniae Bano Comite Adamo Forgach, de Ghymes, Tavernicorum, Officio Agazonum vacante, Comite Nicolao Palffy de juris fata Erdeöd , Cubiculorum,
Comite itidem Nicolao Draskovich, de I. ianitorum Comite Georgio Illeshazy, dapiferorum, officio pincernarum valante Comite Paulo Eszterhazzy, de Galantha , Curiae nostrorum Regalium in Hungaria Magistris ac memorato Comite Nicolao Palffy de praelibata Erdeöd , Comite Posoniensi, ceterisque quam plurimis annotati Regni nostri Hungariae Comitatus tenentibus et
HONORES.
Leopoldus
|
Georgius Szelepcheny |
|
Archiepiscopus Strigoniensis |
|
Stephanus Orban |